- GLOBULI
- GLOBULIin Ecclesia Rom dicuntur calculi; quibus in corona B. Mariae similique utuntur, numerando sc. tot salutationes Angelicas, totque Orationes Dominicas. Nempe cetum et quinquagin ta vicibus cum recitant Orationem Dom. vocant hoc Psalterium Christi; cum totidem salutationem Angelicam, Psalterium Virginis. Cui usui, ne in numero aberrarent, globuli hi seu sphaerulae precatoriae excogitatae sunt, a Petro Eremita, ut plerique volunt. Vide suoloco: et quae de globulis, in Anliae Templis ad publicum usum appensis, tempore veneralis Bedae, adfert Alanus Copus sua Apol. Macro laudatus. Meminit porro globulorum ligneorum Ioh. Xiphilin. Epitomator Dionis, quo quidam ad têsseras, Pignor. ad missilia refert. Et quidem ad Dionis seu Xiphilini mentem prope accedunteburnea quaedam circularia segmenta notis numeralibus inscripta, quae Romae eruta A.C. 1607. Auctor praefatus vidit, quaeque expressa ex archetypis habes in eius erndito de Servis oper: neque vero globulos illos seu Sphaerulas e tesserarum is numero penitus eximit, cum non raro videamus transire in aliam figuram res, quae ab arte sunt, manentibus tamen primigeniis nominibus. De globulis, quos serico vel aureo filo contextos in calceis habent feminae nobiles, vide Balduin. de Calceo: uti de globulorum sictilium in divinatione Vett. per sortes usu, infra ubi de Sortibus. At Globulorum Lusus, in Museo Kitcheriano inter perpetui motus tentamenta: Machina est seu Sphaeristerium Mechairicum tripartitum, globulos in orbem agitans, motûs principio adeo occulto, ut etiam peritissimos quoque Mathematicos in admirationem sui rapiat. Occupat haec machina integrae fenestrae spatium, cuius ima pars informa cubica tripalmare spatium complet; intus vero vacus pars rationem motus continuat: plana porro eius frons eleganter in Optica porrectione silvas, flumina, montes, valles, colles, hortos et id genus ingeniosi penicilli argumenta refert. In summtatis medio vertice, quâ limbum spectat, et ostiolum, a quo continuatus trames extra verticale planum modice (sc. ad globulorum diametrum) prominet ad imum usque plani, per oppositos hinc inde alternatim flexus, per declives excavatorum canalium semitas descendit: et alio insequente prior reascendit et hoc, quamdiu pondere in motus agitantur. Machinae hi versus inscripti sunt,Sic proper at Mundus revolutus in orbe laborum,Vivitur ingenio, cetera mortis erunt.Vide Georg. de Sepibus in Coll. Rom. s. 7. Museo p. 59. ut et supra, ubi de Cochlea Archimedea.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.